Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Vidua nostra ante monilibus ornabatur et die tota, quid sibi deesset, quaerebat ad speculum; nunc loquitur confidenter: Nos autem omnes revelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu. Tunc crines ancillulae disponebant et mitellis crispantibus vertex artabatur innoxius; nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod velatur. Illo tempore plumarum quoque dura mollities videbatur et in extructis toris iacere vix poterat; nunc ad orandum festina consurgit et modulata voce ceteris alleluia praecipiens prior incipit