Helias, cum Iezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, veniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei: Surge et manduca. Et respexit, et ecce ad caput eius panis olyrac et vas aquae. Revera non poterat Deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes confusione mutatas? Heliseus filios prophetarum invitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens consonum prandentium audit clamorem: Mors in olla, homo Dei. Non iratus est cocis—lautioris enim mensae consuetudinem non habebat—sed farina desuper iacta amaritudinem dulcoravit eadem spiritus virtute, qua Moyses mutaverat Merra. Necnon et illos, qui ad se conprehendendum venerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperant, ausculta: Pone eis panem et
p.74
aquam; et manducent et bibant et remittantur ad dominum suum. Potuit et Danihelo de regis ferculis opulcntior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum. Ideoque et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentiae non bibit.
Innumerabilia sunt scripturis respersa divinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant; verum quia nunc non est praepositum de ieiuniis disputare et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis. Alioquin ad exemplum horum potes tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo ventri magis oboediens quam Deo in hanc lacrimarum deictus est vallem et ipsum dominum fame Satanas temptaverit in deserto et apostolus clamitet: Esca ventri et venter escae, Deus autem et hunc et illa destruet. et de luxuriosis: Quorum deus venter est. Id enim colit unusquisque, quod diligit. Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries.
Quodsi volueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus vivere districtius, respondebo: Vive ergo lege tua, quae Dei non potes. Non quo Deus, universitatis creator et dominus, intestinorum
p.76
nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit. Iob Deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: Virtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico. Honeste viri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus. Unde et de lumbis David super sedem eius promittitur esse sessurus; et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit; et qui pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis facere praecipitur; et ad Iob dicit Deus: Accingere sicut vir lumbos tuos; et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas. Ad Hierusalem vero, quae respersa sanguine in campo invenitur erroris, in Ezechiel dicitur: Non est praecisus umbilicus tuus. Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo.
Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla. Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus; David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium. Ubi et illud breviter adtende,
p.78
quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter ad Deum paenitens loquitur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci. Rex enim alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit. per parietem, recessit a domino, quia amator mulierum fuit. Et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium.
Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum. Videas plerasque viduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit vagitus, erecta cervice et ludentibus pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem praebebunt et necdum sati hominis homicidium faciunt. Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. Istae sunt, quae solent dicere: Omnia munda mundis. Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus. Cur me abstineant a cibis, quos Deus creavit ad utendum? Et si quando
p.80
lepidae et festivae volunt videri et se mero ingurgitaverint, ebriati sacrilegium copulantes aiunt: Absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam. Et quam viderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam vocant, et consequenter; tali enim proposito ieiunium heresis est. Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtivis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam: Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu. Purpura tantum in veste sit tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus vilior et per humeros maforte volitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus,: haec est apud illas tota virginitas. Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant: libenter talibus non placemus.
Pudet dicere, pro nefas! Triste, sed verum est: unde in ecclesias agapetarum pestis introiit? Unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? Immo unde novum concubinarum genus? Plus inferam: unde meretrices univirae? Eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si aliquid aestimemus. Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant
p.82
carnale commercium. Istiusmodi homines in Proverbiis Salomonis arguit Deus dicens: Alligabit quis ignem in sinu et vestimenta eius non conburentur? aut ambulabit supra carbonis ignis et pedes illius non ardebunt?
Explosis igitur et exterminatis his, quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris. Et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense viduata est. O infelix humana condicio et futuri nescia! Et virginitatis coronam et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem? Sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.
Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter videre, quod contemnens virgo esse voluisti. Si sibi solent
p.84
adplaudere mulierculae de iudicibus viris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facias iniuriam viro tuo? Ad hominis coniugem Dei sponsa quid pro-peras? Disce in hac parte superbiam sanctam, scito te illis esse meliorem. Neque vero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas cunuchorum greges saepiunt i et in quarum vestibus adtenuata in filum metalla! texuntur, sed etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit, non quo mortem optare debuerint maritorum, sed quo datam occasionem pudicitiae libenter arripere. Nunc vero tantum veste mutata pristina non mutatur ambitio. Praecedit caveas basternarum ordo semivir et rubentibus buccis cutis farsa distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sedi quaerere. Plena adulatoribus domus, plena convivis! Clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et! timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes velle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. Illae interim, quael sacerdotes suo vident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant.
Sint tibi sociae, quas videris quod ieiunia
p.86
tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas 1 probavit et vita, quae cotidie in cordibus canunt: Ubi pascis? ubi cubas in meridie? Quae exi affectu dicunt: Cupio dissolui et esse cum Christo.) Esto subiecta parentibus, imitare sponsum tuum.) Rarus sit egressus in publicum: martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. Nunquam causa deerit procedendi, si semper, quando necesse est, processum sis. Moderatus cibus et nunquam venter repletus. Plurimae quippe sunt, quae, cum vino sunt sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. Ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio metum faciat, sed inanitas. Crebrius lege et disce quam plurima. Tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium. Ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae. Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum. At tu Christi comitata vestigiis et sermonibus eius intenta dic: Nonne cor nostrum erat ardens in via,
p.88
cum aperiret nobis Iesus scripturas?et illud: Ignitum eloquium tuum, et servus tuus dilexit illud. Difficile est humanam animam non amare et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus. Carnis amor spiritus amore superatur; desiderium desiderio restinguitur. Quidquid inde minuitur, hinc crescit. Quin potius semper ingemina: Super lectum meum in noctibus quaesivi, quem dilexit anima mea. Mortificate, ait apostolus, membra vestra super terram. Unde et ipse confidenter aiebat: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus. Qui mortificavit membra sua et in imagine perambulabat, non timet dicere: Factus sum tanquam uter in pruina; quidquid enim in me fuit umoris, cxcoctum est, et: Infirmata sunt iii ieiunio genua mea, et: Oblitus sum manducare panem meum; a voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
Esto cicada noctium. Lava per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga. Vigila et flere sicut passer in solitudine. Psalle spiritu, psalle et mente: Benedic, anima mea, dominum et ne obliviscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas et redimit ex corruptione vitam tuam. Quis nostrum ex corde dicere potest: Quia cinerem quasi panem manducavi et potionem meam cum fletu miscebam? An non flendum est,
p.90
non gemendum, cum me rursus serpens invitat ad inlicitos cibos? cum de paradiso virginitatis eiectum tunicis vult vestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram? Quid mihi et voluptati, quae in brevi perit? Quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum? Nolo illi subiacere sententiae, quae in hominem est lata damnatum: in doloribus et anxietatibus paries, mulier—lex ista non mea est— Et ad virum conversio tua. Sit conversio illius ad maritum, quae virum non habet Christum, et ad extremum morte morieris finis iste coniugii. Meum propositum sine sexu est. Habeant nuptiae suum tempus et titulum: mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo.