Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Hace expressius loquor, ut adulescentem meum et linguae et aurium prurigine liberem, ut renatum in Christo sine ruga et macula quasi pudieam virginem exhibeam sanctamque tam mente quam corpore, ne solo nomine glorietur et absque oleo bonorum operum extincta lampade excludatur ab sponso. Habes ibi sanetum doetissimumque pontificem Proeulum, qui viva et praesenti voce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nee patiatur te in partem alteram declinando viam relinquere regiam, per quam Israhel ad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox ecclesiae eonplorantis: Domine, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis. Utinam, quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas, et paupertas habeat expetita gloriam, non inlata crueiatum. Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur. Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et

p.438
increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca. Huius e vicino sectare vestigia et ceterorum, qui virtutum illius similes sunt, quos sacerdotium et humiliores facit et pauperiores, aut, si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et de cognatione tua et perge, quo nescis. Si habes substantiam, vende et da pauperibus, si non habes, grandi onere liberatus es; nudum Christum nudus sequere. Durum, grande, difficile, sed magna sunt praemia.

SAEPE et multum flagitas, virgo Christi Principia, ut memoriam sanctae feminae Marcellae litteris recolam et bonum, quo diu fruiti sumus, etiam ceteris noscendum imitandumque describant. Satisque doleo, quod hortaris sponte—currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in

p.440
eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum. Nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudiearem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere. Neque vero Marcellam tuam, immo meam et, ut verius loquar, nostram, omniumque sanctorum et proprie Romanae urbis inclitum decus, institutis rhetorum praedicabo, ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus et stemmata per consules et praefectos praetorio decurrentia. Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est et in eo nobilius, quod opibus et nobilitate contempta facta est paupertate et humilitate nobilior.

Orbata patris morte viro quoque post nuptias septimo mense privata est. Cumque eam Cerealis, cuius clarum inter consules nomen est, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignem—quod maxime viris placere consuevit—decorem corporis ac insignem temperantiam ambitiosius peteret suasque longaevus polliceretur divitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam vellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum praesidium viduitati domus ultro appeteret, illa respondit: Si vellem

p.442
nubere et non aeternae me cuperem pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non hereditatem. Illoque mandante posse et senes diu vivere et iuvenes cito mori eleganter lusit: Iuvenis quidem potest cito mori, sed senex diu vivere non potest. Qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent. Legimus in evangelio secundum Lucam: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuhelis, de tribu Aser et haec provectae aetatis in diebus plurimis. Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Nec mirum, si videre meruit salvatorem, quem tanto labore quaerebat. Conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, parvulum non negare et virum gaudere regnantem: non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et ecclesiarum principes stulte facere consuerunt, sed illo tendit adsertio, ut, quarum unus labor, unum et praemium sit.

Difficile est in maledica civitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque vitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere. Unde

p.444
quasi rem difficillimam ac paene inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens: Beati inmaeulati in via, qui ambulant in lege domini, inmaculatos in via huius appellans saeculi, quos nulla obscena rumoris aura maeularit, qui obprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus et salvator in evangelio: Esto, inquit, benivolus —sive bene sentiens — de adversario tuo, dum es eum illo in via. Quis umquam de hae muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? Quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae, condemnaret? Ab hae primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat. Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, et tandem dominatu virorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant, si mussitaverint, ilico proiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens. Nusquam sine matre, nullum clericorum et mon-
p.446
achorum—quod amplae domus interdum exigebat necessitas—vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines ac viduas et ipsas graves feminas habuit sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari et, qualis quaeque sit, talium consortio delectari.

Divinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, et illud de perfecto viro: Et in lege domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, meditationem legis non replicando, quae scripta sunt, ut Iudaeorum aestimant Pharisaei, sed in opere intellegens iuxta illud apostolicum: Sive comeditis sive bibitis sive quid agitis, omnia in gloriam domini facientes et prophetae verba dicentis: A mandatis tuis intellexi, ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum. Quod et alibi legimus: Quia coepit Iesus facere et docere. Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum. Moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis quam gustus propter sto-

p.448
maehum et frequentes infirmitates. Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum oboediens, ut interdum faeciet, quod nolebat. Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.