Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Heli sacerdos offendit dominum ob vitia liberorum; episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos. At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia. Si perfecta aetas et si iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam! Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur nisi melle circumlita et vitia non decipiunt nisi sub specie umbraque virtutum. Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in evangelio scriptum
Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo
Non vescatur in publico, id est in parentum convivio, nec videat cibos, quos desideret. Et licet quidam putent maioris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras. Legi quondam in scholis puer: Aegre reprehendas, quod sinas consuescere. Discat iam tunc et vinum non bibere, in quo est luxuria. Ante_annos robustae aetatis periculosa est teneris gravis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et vino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et haec dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioquin, quod Iudaica superstitio ex parte facit in eiuratione quorundam animalium atque escarum, quod Indorum Bragmanae et Aegyptiorum
Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum. Ediscat Graecorum versuum numerum. Sequatur statim et Latina eruditio; quae si non ab initio os tenerum conposuit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur et externis vitiis sermo patrius sordi-datur. Te habeat magistram, te rudis miretur infantia. Nihil in te et in patre suo videat, quod si fecerit, peccet. Memento vos parentes virginis et magis eam exemplis docere posse quam voce. Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit. Numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei iuvenis, nullus cincinnatus adrideat. Vigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transversum quidem unguem a matre discedat. Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. Quicquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce
Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum vellera et aurum in fila lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora vestita nudentur. Cibus eius holusculum sit et simila raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere. Displicent mihi in teneris vel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma vitantur. Experimento didici asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aves et fumantes turtures vorant,
Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te nec possit vivere; cum sola fuerit, pertremescat. Non habeat conloquia saecularium, non malarum virginum contubernia, non intersit nuptiis servulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae
Pro gemmis aut serico divinos codices amet, in quibus non auri et pellis Babyloniae vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat calcare, quae mundi sunt; in Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat numquam ea positura de manibus; Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur. Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et
Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone. Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo. Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem, futuram sanctitatis heredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo et habitus et incessus doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire.
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. Cumque ego ingemescerem et multo plura tacendo quam loquendo significarem: Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis et ad concordiam revoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat. Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis provinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi vero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus vel praeterita plangam vitia vel vitare nitar
Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam. Alioquin—quod absit!—si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi. Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto; quod satis dolet, maiori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis; scelus est, quod odistis. Dominus Iesus subiectus est parentibus suis: venerabatur matrem, cuius erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.
Tu vero, filia—iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt—tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in
Sed forte respondeas: Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi vivere. Primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non
Quid igitur? Scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir numquam filiam a matre seiungit; utramque suspicit, utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret et suam; si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae. Non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non videatur affectum in te eligere, sed aetatem. Et
Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire. Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula—absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia—obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas: sola vadis in comitatu propinquorum an cum amasio tuo? Quamvis sis inpudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum
Legimus in scolis pueri—et spiritantia in plateis aera conspeximus—aliquem ossibus vix haerentem inlicitis arsisse amoribus et ante vita caruisse quam peste. Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos? Etsi rogata non dederis, tamen formae putes testimonium, si rogeris. Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur. Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum. Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore iuvenes ad se vocat. Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur. Capilli vel in frontem vel in aures defluunt. Pallidum interdum cadit, ut candidos nudet umeros, et, quasi videri noluerit, celat festina, quod volens retraxerat. Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupa-
Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe in me iactas oculos tuos? Fratris hoc tui mihi narravere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit! Sed mihi crede, soror: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur. Ille parasitum, iste inpostorem, hic heredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines et quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit. Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris. Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris, dividere ab eo, quem tuis diceris praetulisse. Si autem et hoc non potes—reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere—vel honestius sodali tuo utere. Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest. Quando vis, ut te videat—et inviset—adhibe arbitros amicos, libertos, servulos. Bona conscientia nullius oculos fugiet. Intret intrepidus, securus exeat. Taciti oculi et sermo silens et totius corporis habitus vel trepidationem interdum vel securitatem loquuntur. Aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius civitatis exaudi. Iam perdidisti vestra vocabula et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges 1 sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae. Quodsi nolueris, si mea
Iterum me malignum, iterum suspiciosum, iterum rumigerulum clamitas. Egone suspieiosus, egone malivolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu negligens, dissoluta, eontemptrix, quae annis nata viginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi cassibus inclusisti? Optimum re vera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite ab aperta defendat ignominia! Veniet, veniet tempus—dies adlabitur, dum ignoras—et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta viros sunt, vel ditiorem reperiet vel iuniorem. Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.