Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

totis itaque uiribus animas nostras ab omni contagione purgantes dignas celebritate, quae inminet, praeparemus, ut possimus cum sanctis canere: deus dominus et inluxit nobis. de qua et alius propheta conscius futurorum mystica uoce testatur: apparebit dominus in eis et disperdet omnes deos gentium, quando uerba in opera conmutata sunt et ambigentium oculis rerum ueritas demonstrata, ut per efficientiam eorum, quae praedicta sunt, uerborum ueritas conprobaretur uictoriae suae nos deo faciente participes, ut et sollemnitatis possimus cum sanctis habere consortium et inlustris eius aduentus praeconia frequentare.

etenim, quia omnis terra uariis fuerat inlecebris deprauata uirtutes aestimans uitia et e contrario uitia uirtutes, dum inolescente tempore consuetudinem legem putat esse naturae tyrannica superbia, hi, qui praecesserant et mendacium tempore roborarant, patres et magistri ueritatis putabantur; unde acciderat, ut hominum error incresceret et in ritum brutorum animalium utilia nescientes despicerent uerum pastorem dominum ac furore raptati tyrannos et principes colerent quasi deos inbecillitatem suam in eiusdem naturae homini- Ibus consecrantes. per quae eueniebat, ut praesens periculum mortis effugerent et conciliarent sibi eos, quorum clementia crudelitate saeuior erat.\'

Idcirco omnibus errore seductis uiuens sermo dei in auxilium nostrum uenit ad terras, quae ignorabant cultum dei et ueritatis [*]( .2 *Ps. 117, 19-20 7 Hebr. 12, 20 12 Ps. 117, 27 13 *Soph. 2, 11 ) [*]( 1 fraglantiam Vp.c. fragrantia g spargeret U 3 et om. U in om. T 4 est om. V intrabunt UV 5 illa U. 10 celebritati f 16 demonstratur UV 17 probaretur U suae s.l. V 18 ut om. V 19 et] ut V 20 quod f 22 putaret s naturae Ta.c.ni2, add. et cet. hi qui] iniqui g 23 roborarent Ta.c. roborant Va.c. 24 accresceret U 25 butrorum U 28 ueniebat Ta.c.V )

188
solitudinem sustinebant. cuius rei testis est ille, qui loquitur: omnes deliquerunt, simul inutiles facti sunt, et prophetae Christi auxilium deprecantes: domine, inclina tuos caelos et descende, non ut mutaret loca, in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis adsumeret, Paulo eadem concinente: cum esset diues, pro nobis pauper factus est, ut nos illius paupertate diuites essemus.

uenitque in terras et de uirginali utero, quem sanctificauit, egressus homo interpretationem nominis sui Emmanuel, id est \'nobiscum deus\', dispensatione confirmans mirum in modum coepit esse, quod nos sumus, et non desiuit esse, quod fuerat, sic adsumens naturam nostram, ut, quod erat ipse, non..