Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cuius thesauros et diuitias expetentes consona cum Dauid uoce decantant: qui s dabit mihi pennas sicut columbae et uolabo et requiescam? exultantesque et quodam tripudio gestientes et iuxta quod scriptum est gaudio ineffabili corda perfusi rursum clamitant: non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus,..

cuius artifex et fabricator est deus. sciunt enim omnium laborum I suorum, quibus in hoc mundo pugnatur et curritur, hanc esse repositam spem et haec in futuro praemia constituta, pro quibus I nulla pericula formidantes cotidie uitae suae cursum dirigunt here- I ticorum uel maxime inpietatem et tendiculas declinantes, quibus 1 caeci caecos ducunt in foueam et quasi quodam ueterno et inmundissima carie deceptorum corda conmaculant; nec hac calce contenti intimas scripturarum medullas bibunt ueritate dogmatum falsi nominis scientiam condemnantes.