Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quodsi regnat sermo dei, utique deus est et hac ratione colligitur, quicumque temptauerit finem regno eius inponere, ad id eum deuolui, ut Christum credere conpellatur et deum esse desinere. sed haec garriat magister indoctus cum sectatoribus inpiis, nos Christi regnum credamus aeternum et in sollemni die cantemus cum angelo atque dicamus: regni eius non erit finis. si enim unum cum patre est, numquam ex eo, quod unum est, cessaturus esc et unio patris et filii numquam diuidetur in partes nec, quod dicitur \'unum sunt\', aliquando unum esse desistent.
Facessant igitur stultissimi mortalium, immo descendant in in fernum uiuentes, sicut psalmista testatur, et praeceptorem inpietatis suae ibi esse cernentes clamitent: e t tu captus es, sicut et nos, et inter in fernum es; descendit in infernum gloria tua et reliqua.