Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
aut cuius est consequentiae perpetuitatem regni discipulis polliceri et dicere: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi et ipsum eo carere, quod aliis tribuit ? uel quomodo scribente Paulo ad Corinthios: absque nobis regnatis et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus uobiscum, intellegi poterit regnum Christi post multa tempora terminandum ? praesertim cum Iohannes clamitet: qui desursum uenit, super omnes est et apostolus scribat: quorum patres et ex quibus iuxta carnem Christus, qui est super omnes deus benedictus in aeternum.
Itaque nulli dubium est, quin, qui deus permanet in aeternum, simul habeat et regnum et super ipsos quoque, quos regni possessione donauit, rex perpetuus appelletur congruum habens diuinitatis imperium nec quicquam in se rude et nouum nisi [*](5 cf. I Cor. 2, 8 6 *Matth. 27, 40 11 *Luc. 23, 42 16 *Matth. 25, 34 I 19 *I Cor. 4,8 22 Ioh. 3,31 23 *Rom. 9, 5 i| ) [*]( 2 simulant ς omne Ta.c.m2 omnis cet. et dolus et U 3 ut] et u uirtutum codd. praet. T nitantur u 7 reedificas V 8 in carne g 11 latronig ihs u, om. g 12 tum V 14 origenis TVu iactet Tp.c.m2V iaciat Uu 15 consequentia u perceptionem V 16 paratum Uu 18 car. illo s eo] eum (s.l.)V Paulo] apostolo u 19 et] atque U, om. V 20 et ut u regnemus u 22 iohannis Ta.c. clamet et TV ueniit V 23 supra u 24 et om. Vu xps iuxta carnem u quia u 25 omnia Uu 28 donabit Uuj )
quodsi regnat sermo dei, utique deus est et hac ratione colligitur, quicumque temptauerit finem regno eius inponere, ad id eum deuolui, ut Christum credere conpellatur et deum esse desinere. sed haec garriat magister indoctus cum sectatoribus inpiis, nos Christi regnum credamus aeternum et in sollemni die cantemus cum angelo atque dicamus: regni eius non erit finis. si enim unum cum patre est, numquam ex eo, quod unum est, cessaturus esc et unio patris et filii numquam diuidetur in partes nec, quod dicitur \'unum sunt\', aliquando unum esse desistent.
Facessant igitur stultissimi mortalium, immo descendant in in fernum uiuentes, sicut psalmista testatur, et praeceptorem inpietatis suae ibi esse cernentes clamitent: e t tu captus es, sicut et nos, et inter in fernum es; descendit in infernum gloria tua et reliqua.