Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Igitur conuiuas tales et, qui sic passionis dominicae festa concelebrent, aemulantes cum sancto dicamus: laudabo dominum in uita mea, psallam deo meo, quam diu sum, festinemusque ad angelorum metropolim, quae libera est et nulla malitiae sorde maculatur, in qua nec dissensiones sunt nec ruinae et de altero ad alterum transmigratio, omnique uoluptate calcata et conpressis luxuriae fluctibus, qui aduersum nos crebrius intumescunt, caelestibus misceamur choris, ut iam nunc illuc mente translati et augustiora uidentes loca simus, quod futuri sumus.