Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum igitur haec prophetarum scripta testentur et nullus umquam ausus sit memoriae prodere magorum artes inter optima quaeque numerandas, leges quoque publicae magos et t maleficos puniant, scire non possum, qua ratione inpulsus Origenes, qui Christianum se esse iactat, Sedeciae pseudoprophetae aemulator existens cornua sibi ferrea fecerit, quibus contra dogmata ueritatis armatus incedat, nec sapiat quicquam de caelesti Hierusalem neque imitetur Moysen et Daniel Petrumque et alios sanctos, qui contra magos et incantatores quasi in acie stantes indefesso[*]() certamine dimicarunt.

cum quibus festae diei ducamus choros, quod per media Babylonis pericula transeuntes Origenis uenena uitauimus et oboediuimus prophetae sermonibus imperantis: egredere deBabylone, qui fugis de terra Chaldaeor u m, ut ingrederemur Hierusalem, in qua praedicatio ueritatis est.

Quamquam enim mendacio resistentes passi sumus aliquid Irium puerorum, qui in camino aestuantis incendii flammarum [*]( 1 cf. II Tim. 3,8 9 *Esai. 47,12 16cf. IIIReg.22,11 18 cf. Hebr. 12, 22 23 *Esai. 48, 20 27 cf. Dan. 3, 94 ) [*]( 1 iãnę U iamne u mambrae (e u) Tp.c.m2Uu moyse Ta.c. 2 praest. mag. V 5 erit] est u 6 et om. U quo g substitit U; add. et u 8 partem V 10 et] in u 12 tibi prod. u haec om. T scriptura testetur V detestentur Tp.c.m2 14 quaeque] quoque u numera(a ex e V)nda TVu 15 scire] uidere u orig. inp. u origenis T 16 esse se u esse om. s sedeciae (m2 zedechiae) T sedechiae eel. prophetae u 18 hier. T iher. cet. 19 moisen V danihel U 22 babyll. Ta.c. babil. Uu specula U 24 babyll. Ta.c. babil. Vu caldeorum u 25 ingredir(r s.1.)emur u irlm V iher. Uu in] de V 26 enim om. s maledico resistente u simus V 27 incendio up.c.m2 )

177
uicere naturam, tamen non praeualuit contra nos ignis Babylonius nec capilli nostri adusti sunt — extrema uidelicet ecclesiasticae dogmata ueritatis - nec sarabara mutata, quae in protectionem animarum de testimoniis scripturae sanctae nobis sapientia texuit, nec odor ignis in nobis est, peruersae scientiae flamma discurrens.

non enim adquieuimus doctrinae eius, qui propter lapsus rationabilium creaturarum corpora fieri suspicatur et dicit iuxta Graeci sermonis etymologiam animas idcirco uocitatas, quod calorem mentis et in deum feruentissimae caritatis amiserint, ut ex frigore nomen acceperint, ne et saluatoris animam isdem subiacere neniis sentiremus.