Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Confortare igitur et uiriliter age, dei famule, et usque in finem Origenis figmenta persequere, ne simplicum mentes sub umbra scientiae blandis eius capiantur inlecebris et fiat in corpore Christi scissurae diuisio.
omnes enim, qui sapiunt, quae sursum sunt, te patrem et spem et coronam fidei alacres profitentur, quod Arrii magistrum et discipulum eius euangelico mucrone confoderis. fratres cellulae meae oppido et (te) salutant et fratres, qui tecum sunt.
Domino fratri Simpliciano Anastasius.
Grandem sollicitudinem atque excubias super gregem suum pastor diligens habere adprobatur; similiter et ex alta turre causa [*]( 7 cf. I Cor. 14, 25 14 I Par. 22, 13 17 cf. Col. 3, 2 ) [*]( 1 aspicis scripsi aspices u aspicias Vall. et (te) scripsi et u te Vall. 2 ut et Vall. et ut u , suppraestionem u 3 euerteres scripsi conuerteres u contereres. Vall. 4 traitur u • 5 reduceres (non reducens) u . 9 eiectis Vall. in mg. deletis in t. electis u blasf(ph)emi Vall. dubitanter blasfemis u 11 etiam u et Vall. 12 quia t. coguntur u quos t. cogunt Vall. 15 simplicium Vall. 16 humbra u scientie u sapientiae Vall. cupiantur u 17 scisure u 19 discipulos coni. Vall. euangelico Vall. eugli cu u 20 et (te) scripsi et u te Vall. ) [*](u = Ambrosianus H. 59. sup. s. XIII, qui inscriptione caret) [*]( 24 simplitiano u 26 dil. om. Vall. ex alta turre Vall. exultare u )
pari animo uir sanctus et honorabilis Theophilus, frater et coepiscopus noster, circa salutis commoda non desinit uigilare, ne dei populus per diuersas ecclesias Origenem legendo in magnas incurrat blasphemias.
Conuentus litteris memorati conuenio sanctitatem tuam, ut *** sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit et fide sua confirmauit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec, quae diximus, damnauimus et cum magnis; precibus postulauimus, ut euangeliorum instituta (sint tuta), quae ex ore suo dei et Christi docuit censura; ab hac recedi omnino d non debere, sed illud in memoriam deduci, quod Paulus, uenerabilis V apostolus, praedixit atque commonuit: si quis uobis euangelizauerit praeter quod euangelizatum est uobis, anathema sit. igitur hoc praeceptum tenentes illud, quicquid est fidei nostrae contrarium ab Origene quondam\' scriptum, indicauimus a nobis esse alienum atque punitum.
Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans et amorem circa deum habens quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus et iudicauimus, uerum etiam, si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. dominus te incolumem custodiat, domine frater merito honorabilis. [*](15 *Gal. 1, 8 ) [*]( 1 attentus Engelbrecht actenus u prouidus Vall. 2 e curis Engelbrecht ecoris u, del. Vall. \'6 magnis-blasphemiis ua.c.m2 9 lacunam indicaui; uerbum constituas uel simile quid excidisse uidetur 11 diximus delendum censet Engelbrecht 12 sint tuta addidi, (obseruentur) instituta coni. Engelbrecht 13 postj censura lacunam adesse suspicatur Vall. 14 uenerabilis bis u 18 condam u 21 dominumVfflZi. 23 etiamj et Vall. )