Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sicubi ergo fratres et plebem, quae , uobis credita est, turbare temptauerint, custodite gregem domini et insanos impetus eorum reprimite. nihil eis nocuimus, nihil [*](7 *Rom. 6, 9—10 13 *Hebr. 7, 27 18 cf. Matth. 15, 14 25 cf. IPetr. 5,8 . a. ) [*](3 hoc Vall. 4 uoluisset (non uoluisti) u contempneret (non contemnet) u 5 xpm diceret (non dicet xpm) u diceret Christum Vall. 6esseom.Vcdl. praeberet ,(non praebet) u hostentui u 10 in domino Vall. 11 et ex nec u, om.Vall. 12 hebreos u 15 alt. et] sed Vall. 19 istuc ueniunt Vall. 20 est] esse VaU. 21, errorem scripsi errore u errores Vall. 24 praefer. (non perfer.) u 27 praedicationis u idololatriae Vall. )
Cetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre temptauerint. et quibus insidiis hoc machinati sunt, quando etiam ecclesiam, quae est in monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupauerunt, ut et nos et plurimos nobiscum episcopos ac monachorum patres et uita et aetate uenerabiles ingressu eius prohiberent conductis libertinis et seruis, qui propter gulam et uentrem ad omne facinus armati sunt!