Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
obsecro itaque uos, fratres canssimi, ut, si illuc uenennt, praeceptis euangelicis eos ad lacrimas prouocetis. uoti nostri est et illos et alios errorem corrigere paenitentia et digne suo nomine conuersantes, ut, qui uocantur monachi — si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur —, silentium diligant et fidem catholicam, quibus nihil omnino est praeferendum. sed, ut audio, imitantes zabulum huc illucque discurrunt et quaerunt, quos suis inpietatibus deuorent. putant enim insaniam fidem, audaciam fortitudinem; et idcirco erecti in super-: biam ecclesiasticae praedicationi Origenis doctrinam, quae idolatriae mixta est, praeferunt.