Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
si haec scire uoluisset, immo si non ea, quae scit, contemneret, numquam apostolo contradicens pro daemonibus quoque Christum diceret esse passurum et eum praeberet ostentui clausa, quod legimus, aure pertransiens: Christus resurgens a mortuis ultra non moritur; mors ei nequaquam dominabitur. quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem uiuit, uiuit deo. hoc enim, quod dicitur \'semel\', non secundum recipit nec tertium; unde et apostolus sciens eum semel crucifigi tota ad Hebraeos affirmat audacia: hoc enim fecit semel se ipsum offerens..