Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quis non putet eum nihil ultra inuenire potuisse, in quo mens uesana corrueret? praescientiam quoque futurorum, quae soli domino nota est, stellarum motibus tribuit, ut ex earum cursu et uarietate formarum daemones futura cognoscant et uel agant aliqua uel ab his agenda demandent. ex quo perspicuum est eum idolatriam et astrologiam et uarias ethnicorum fraudulentiae diuinationis praestigias adprobare.