Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De secundo problemate tuo Tertullianus in libris de monogamia disseruit adserens sanctos dici fidelium filios, quod quasi candidatae sint fidei et nullis idolatriae sordibus polluantur. simulque considera, quod et uasa sancta in tabernaculo legerimus et cetera, quae ad ritum caerimoniarum pertinent, cum utique sancta esse non possint nisi ea, quae sentiunt et uenerantur deum.