Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sed concedamus ex superfluo, ut Pam-1 phili sit, Pamphili, sed necdum martyris — ante enim scripsit, sit martyrium perpetraret —: \'et quomodo,\' inquies; \'martyrio dignus fuit?\' scilicet ut martyrio deleret errorem; ut unam culpam sanguinis sui effusione purgaret. quanti in toto orbe martyres, antequam caederentur, uariis subiacuere peccatis! defendamus ergo peccata, quia, qui postea martyres, prius peccatores fuerunt?
Haec, fratres amantissimi, ad epistulam uestram celeri sermone dictaui uincens propositum, ut contra eum scriberem, cuius ingenium ante laudaueram, malens existimatione periclitari quam j fide. hoc mihi praestiterunt amici mei, ut, si tacuero, reus, si respon-j dero, inimicus iudicer. dura utraque condicio, sed de duobus eligam, j quod leuius est: simultas redintegrari potest, blasphemia ueniam non meretur.