Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Huc usque arcoloyia eius, immo xarrjyoQia et laciniosus contra i nos sermo protractus est. cui ego ut in epistula breuiter praeteriensque respondi, ut ex his, quae dixi, intellegat, quid tacuerim, et nouerit nos homines esse rationabile animal et prudentiam suam posse intellegere nec ita obtunsi cordis, ut instar brutorum animalium uerborum tantum sonum et non sententias audiamus.