Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

porro aetas eius et beatitudini tuae nota est et, cum ad r triginta annorum spatia peruenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae iuxta mysterium adsumpti hominis in Christo perfecta est. recordetur legis antiquae et post uiginti et quinque annos de Leuitica tribu adlegi in sacerdotium peruidebit. aut si in hoc solo testimonio Hebraicam sequitur ueritatem, nouerit triginta annorum fieri sacerdotes. ac ne forsitan dicat: uetera transierunt, ecce facta sunt omnia no ua, audiat cum Timotheo: adulescentiam tuam nemo contemnat.