Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
nouent ille, qui audiuit, sciat ille, [*](2 cf. Luc. 15, \'5 *Ioh. 10, 11 4 cf. Rom. 9, 3—4 ) [*]( 1 im. ill. A 2 erroneas u erraneas AJ,Fa.c.m2 errantes Fp.c.m2I oues om. I 3 pon. an. suam s boni quippe g 5 qui sunt Isr. sec. carn. g si om. A perire cupit g 7 et] ne A 8 duros om. FJI asperos g 9 cogent (n exp.) A scripsit u 10 ipse] ille s 11 et om. Flg quonam igitur modo g 12 ipse me A lae(e)det FJI 13 accuse (in mg. accuret)2\' accuse (s.l.add. r)F accurrit s alium — ost. se om. Flg 14 coget A ostendit A 15 nullam] numquam g 16 dixit g papa ephiph. J 17 quae om. u eam u sicut] quod A tandem s scripsit Au 18 inde] in die dum FJI inter populos s disputaret FJI prudentia] beatitudo A 19huiusce I huius £ 20 tot(c)ius AJ,FIa.c. nisi—tac.] quam tac. nisi forte necesse est loqui s forte cum ut A tacere quam loqui FJI\' tacere u 21 fulmenque FJI flumen A ut om.F 22 tractu F se om. FJ,Ia.c. 23 singuli F 24 sciat ex scit J sic u alt. ille] ipse A )
Videsne, quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam non tam eloquens, quod mente concepi, quam indicans, quid reticeam? intellexi et probaui dispensationem tuam, quod ecclesiasticae paci consulens quasi sireneos cantus obturata aure pertransis. alioquin, qui a parua aetate sacris litteris eruditus es, nosti, quo sensu unumquidque dicatur, quomodo in ambiguas sententias sermo libratus et aliena non damnet et nostra non deneget. sed fides pura et aperta confessio non quaerit strophas et argumenta uerborum. quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est.