Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uolumus et nos pacem, et non solum uolumus, sed rogamus, sed pacem Christi, pacem ueram, pacem sine inimicitiis, pacem, in qua non sit bellum inuolutum, pacem, quae non aduersarios subicit, sed ut amicos iungit. quid dominationem pacem uocamus et non reddimus unicuique rei uocabulum suum? ubi odium est, appellantur inimicitiae; ubi caritas, ibi tantummodo pax uocatur. nos nec ecclesiam scindimus nec a patrum communione diuidimur et ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. nemo enim magis ecclesiasticus est, quam qui numquam hereticus fuit.