Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si talem se praebuerit, ultro praebemus manus, extendimus brachia; amicos et parentes habeat et sentiat in Christo sicut omnibus sanctis ita et sibi esse subiectos. caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit. cunctarum uirtutum mater est caritas et quasi spartum triplex apostolica sententia roboratur dicentis: fides, spes, caritas. credimus et speramus; atque ita per fidem et spem dilectionis uinculo copulamur.