Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
pollicetur sane in ipsa praefatione se et ipsos in Cantica canticorum libros et alios quam plurimos Origenis Romanis auribus largiturum; sed ille, ut uideo, in stilo proprio placens rem maioris gloriae sequitur, ut pater uerbi sit potius quam interpres. nos ergo rem ab illo quidem coeptam sequimur et probatam, sed non aequis eloquentiae uiribus tanti uiri ornare possumus dicta. unde uereor, ne uitio meo id accidat, ut is uir, quem ille alterum post apostolos ecclesiae doctorem scientiae ac sapientiae merito conprobauit, inopia sermonis nostri longe se inferior uideatur.
Quod ego saepe considerans reticebam nec deprecantibus me frequenter in hoc opus fratribus adnuebam. sed tua uis, fidelissime frater Macari, tanta est, cui obsistere ne inperitia quidem potest; propter quod, ne te ultra tam grauem paterer exactorem, etiam contra propositum meum cessi, ea tamen lege atque ordine, ut, quantum fieri potest, in interpretando sequar regulam praecessorum et eius praecipue uiri, cuius superius fecimus mentionem.