Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
hoc uas electionis loquitur et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur: non enim, quod uolo bonum, hoc operor, sed, quod nolo malum, et: propterea subicio et redigo in seruitutem corpus meum, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniar. si ille timet, quis nostrum potest esse securus? si Dauid, amicus domini, et Salomon, amabilis eius, uicti sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem et paenitudinis ad salutem exempla, praeberent, quis in lubrica uia lapsum non metuat?