Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid ultra differimus? omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. reuersa est terra in terram suam: dormiuit in domino et adpositus est ad patres suos plenus dierum et luminis et nutritus in senectute bona — cani enim hominis sunt sapientia — et in breui aetate tempora multa conpleuit. tenemus pro illo dulcissimos liberos;