Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ergo Nebridius meus cotidie illud reuoluens: qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et in laqueum diaboli et desideria multa, quidquid et imperatoris largitio et honoris infulae sibi dederant, in usus pauperum conferebat. nouerat enim a domino esse praeceptum: si uis perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pa u peri bus et ueni, seq uere me. et quia hanc sententiam inplere non poterat habens uxorem et paruulos liberos et multam familiam, faciebat sibi amicos de iniquo mammona, qui se reciperent in aeterna tabernacula.