Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quorsum ista? ut hominem te esse noueris et passionibus humanis, nisi caueris, subiacere. de eodem cuncti facti sumus luto, isdem conpacti exordiis: et in serico et in pannis eadem libido dominatur nec regum purpuras timet nec mendicantium spernit squalorem multoque melius est stomachum te dolere quam mentem, imperare corpori quam seruire, gressu uacillare quam pudicitia. nec . statim nobis paenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. cauendum est uulnus, quod dolore curatur.