Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Vereor, ne officium putetur ambitio et, quod illius exemplo facimus, qui ait: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, gloriae facere adpetitione dicamur et non uiduam adloqui et in angustia constitutam, sed aulae nos insinuare regali et sub occasione sermonis amicitias potentium quaerere. quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum: personam pauperis non accipies in iudicio, ne sub praetextu misericordiae, quod iniustum est, iudicemus.

unumquemque enim nostrum non hominum, sed rerum pondere iudicandum est. nec diuiti obsunt opes, si bene utatur, nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caueat. utriusque nobis testimonium et Abraham, patriarcha et cotidiana exempla subpeditant; quorum alter in summis diuitiis amicus dei fuit, alii cotidie in sceleribus deprehensi poenas [*]( 6 Matth. 11, 29 10 *Leu. 19, 15 12 cf. p. 122, 20 16 cf. Gen. 13, 2 17 cf. Jac. 2, 23 ) [*]( 1 ambulant Q 2 corruerunt W illis] add. explicit de mansionibus filiorum irhl quomodo egressi sunt de ęgipto et transierunt mari rubrum sicco uestigia et perrexerunt ad terram repromissionis de qua iurauit diis patribus nostris h(eras.)abraham isaac et iacob dicens semini uestro dabo terram hanc lacte et melle manante W explicit (seq. 4 uersus prorsus emnidi) Q ) [*](L — Coloniensis 35 s. IX. ) [*](I = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](W i= Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad saluinam L, I (in mg. m2 epistola consolatoria) ad saluinam (sabinam B) de morte nebridii (nibridii B) et de uiduitate seruanda WB ad saluinam consolatoria de nebridio et uiduitate seruanda D; Hieronymi nomen exhibent tituli in LI ) [*]( 6 faciamus W 7 uideam W alt. et om.L;I 8 angustiis I 10 qui] nisi qui B sciret W 11 nec B su praetextum ;Ia.c.ТV sub praetexto D 12 unumquodque (ct. p. 122,20) W unde quicquid B unusquisque ç enim] est B nostrum LX, om. cet. nominum coni. Vallarsius 13 iudicandus g bene L,l\' (eis add.m2) eis bene WDB 15 nobis] add. rei g 16 patriarchae I 17 celeribus B )

88
legibus soluunt.

adloquimur igitur-pauperem diuitemne, sciat ipsa, quae possidet; neque enim marsuppium eius discutimus, sed animae puritatem –, loquimur ad eam, cuius faciem ignoramus et uirtutes nouimus, quam nobis fama commendat, cuius uenerabiliorem pudicitiam adulescentia facit, quae mortem iuuenis mariti sic fleuit, ut exemplum coniugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet, non amissum. orbitatis magnitudo religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit, ut in Christo praesentem nouerit.