Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Vereor, ne officium putetur ambitio et, quod illius exemplo facimus, qui ait: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, gloriae facere adpetitione dicamur et non uiduam adloqui et in angustia constitutam, sed aulae nos insinuare regali et sub occasione sermonis amicitias potentium quaerere. quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum: personam pauperis non accipies in iudicio, ne sub praetextu misericordiae, quod iniustum est, iudicemus.