Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

egressis de Mari Rubro occurrit heremus Sur, quae et solitudo Aetham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam et peruenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. murmurat populus uidens aquas et potare non sustinens. intellege Mara aquas occidentis litterae, quibus si inmittatur confessio crucis et passionis dominicae sacramenta iungantur, omne, quod inpotabile et triste uidebatur ac rigidum, uertitur in dulcedinem. unde et scriptum est: constituit deus populo legem et iudicia et temptauit eum. ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis.