Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et regionem campestrem Hierichuntis, ciuitatis palmarum, usque Segor. quis potest tanta nosse mysteria? quis in extremis legis et huius uitae finibus constitutus intellegit semper sibi esse pugnandum et tunc plenam uictoriam dari, si fuerit in campestribus, si in Abel Sattim, quod interpretatur \'luctus spinarum\', fleuerit antiqua peccata et spinas, quae suffocauerunt sementem uerbi dei et de quibus propheta dicit: uersatus sum in miseri a, dum mihi configitur spina, et tunc praeparatus deficiente manna sub duce Iesu Iordanen transeat et circumcisus cultro euangelii primum comedat de caelesti pane et occurrat ei princeps exercituum dei, ut uerum pascha nequaquam in Aegypto, sed in finibus terrae sanctae comedat?