Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
legimus in Genesi iuxta Hebraicam ueritatem, ubi ludas meretricem putans Thamar dona transmittit et sequester munerum interrogat ubi est cadesa? hoc est \'scortum\', cuius habitus a ceteris feminis inmutatus est. in multis quoque locis hoc idem repperimus. sin autem \'sancta\' interpretatur, xatadvvicpnaoLV intellegendum, quomodo Parcae dicuntur ab eo, quod minime parcant, et bellum, quod nequaquam bellum sit, et lucus, quod minime luceat.