Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Maceloth castra metati sunt in Thaath. Vicesima tertia mansio potest et \'subter\' intellegi, sed melius \'pauorem\' interpretabimur. uenisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris, . uides ibi multos uirtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam et, qui se exaltat, uideat, ne cadat. potentes potenter tormenta patientur.

timor uirtutum custos est, securitas ad lapsum facilis. unde et in quodam psalmo, postquam propheta dixerat: dominus regit me et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me conlocauit, iungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. et est sensus: dum tormenta formido, seruaui gratiam, quam acceperam.

Et profecti de Thaath castra metati sunt in Thare. Vicesima quarta mansio, quam nonnulli uertunt in \'malitiam\' uel in \'pasturam\', nec errarent, si per ain litteram scriberetur; nunc uero, cum adspiratio duplex in extrema sit syllaba, erroris causa manifesta est.

hoc eodem uocabulo et isdem litteris scriptum inuenio patrem Abraham, qui in supra dicto apocrypho Geneseos uolumine abactis coruis, qui hominum frumenta uastabant, abactoris uel [*](1 *Num. 33, 25 2 cf. Onom. s. 19,11 3 cf. Act. 4, 32 cf. Hebr. 12,23 4 Ps. 132, 1 5 *P:;. 67, 7 7 *Num. 33, 26 8 cf. Onom. s. 15, 4; 21, 9 llRom. 11,20 12*Iac. 4,6 13Luc. 14, lletc. ICor. 10,12 Sap. 6, 7 16 Ps. 22,1-2 18 Ps. 22,4 21*Num.33,27 22 cf. Onom. s. 21,9 26cf.p.68,16 ) [*]( 1 macheloth QB 4 tum g 6 fecit g 7 macheloth Q machelot B thaat W taath B 8 subter W super (sapor Xp.c.) cet. 10 stuporem W,Xa.c. magn. xpo Q xpo magn. g confitens Q 11 uide B multas W uirtutes TF.Xa.c. 12 superbos W 14 patiuntur XO est] et B est et Q 15 in om. 1F proph.] saluator WQjLa.c. 17 locum B me om. X iunxitO 1stuaom. W 19 cum X 21 thaaht X thahath B tare W tharheh 0 22 malitia W 23inom. WX ai g 24 adinspiratio W 25 hisdem QO iisdem f 26 habraam B )

71
depulsoris sortitus est nomen. itaque et nos imitemur Thare et uolucres caeli, quae iuxta uiam satum triticum deuorare festinant, solliciti prohibeamus.

nam et Abraham patriarches in typo Israhelis hostiarum diuisit membra sacrificiaque a uolucribus non sinit deuorari; et contemptorem oculum effodiunt corui de conuallibus; uerusque Moyses et Helias ducit Aethiopissam et a coruis pascitur. si habueris pauorem, sollicitus eris; si sollicitus fueris, leo in caulas ouium tuarum introire non poterit. quod uel ad praepositos ecclesiarum uel ad custodiam refer animae tuae, ad quam diabolus per diuersa uitiorum foramina ingredi nititur.