Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
-ex quibus omnibus nos docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra caelestem scripturarum panem nec iurulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quae- . rere; alioquin, si rursus eas uoluerimus appetere, uorabimus usque ad nausiam et statim domini igne torquebimur desideriumque nostrum uertetur in tumulos, ut simus sepulchra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.