Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Nouatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium deo spiritum contribulatum et: malo paenitentiam peccatoris quam mortem et: exsurge, exsurge, Hierusalem, et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.
Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conueniat. non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in caelo. aperuit cunctis uulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit. dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse reuocaret.
descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transiuit fluenta lacrimarum. sedit super carbones ignis; hi ei fuere in adiutorium. faciem, per quam secundo uiro placuerat, uerberabat, oderat gemmas, linteamina uidere non poterat, ornamenta fugiebat. sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum uulnus sanare cupiebat.