Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

idem apostolus uult uiduas adulescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem maledicti gratia. etprotinuscur hoc uelit, exponit: iam enim quaedam abierunt retro satanan. igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat uirum iure a se dimissum nec euangelii uigorem nouerat, in quo nubendi uniuersa causatio uiuentibus uiris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli uitat uulnera, unum incauta uulnus accepit.

Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est? quis hoc crederet, ut post mortem secundi uiri in semet reuersa, quo tempore solent uiduae neglegentes iugo seruitutis excusso agere se liberius, adire balneas, uolitare per plateas, uultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret?