Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam. quidquid I uiris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas. neque enim adultera uxor dimittenda est et uir moechus tenendus. si, qui meretrici iungitur, unum corpus facit, ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur.
aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit. apud illos in uiris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non uoluptas. apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet uiris et eadem seruitus pari condicione censetur. dimisit ergo, ut aiunt, uitiosum; dimisit illius et illius criminis noxium; dimisit - paene dixi, quod clamante uicinia uxor sola non prodidit. sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.