Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Unde obsecro te et currentem, ut aiunt, inpello, ut Lucinum tuum desideres quidem ut fratrem, sed gaudeas regnare cum Christo, quia raptus est, ne malitia mutaret mentem eius. placita enim erat deo anima illius et in breui spatio tempora multa conpleuit. nos dolendi magis, qui cotidie stamus in proelio peccatorum, uitiis sordidamur, accipimus uulnera et de otioso uerbo reddituri sumus rationem.
ille iam securus et uictor te aspicit de excelso et fauet laboranti et iuxta se locum praeparat eodem amore et eadem caritate, qua oblitus officii coniugalis in terra quoque sororem te habere coeperat, immo fratrem, quia casta coniunctio sexum non habet nuptialem. et si adhuc in carne positi et renati in Christo non sumus Graecus et barbarus, seruus et liber, masculus et femina, sed omnes in eo unum sumus, quanto magis, cum corruptiuum hoc induerit incorruptionem et mortale induerit inmortalitatem, non nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in caelis!