Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
relege totam apostoli ad Galatas epistulam et animo aduertis, quomodo filios ecclesiae suos facere -festinet synagoga et dicat apostolus: filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. uiuum tulit, non ut possideret, sed ut occideret. non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio, et suum mortuum per legis caerimonias in sinu ecclesiae subposuit.
Longum est, si uelim per singula currere, quomodo per apostolum Paulum et ecclesiasticos uiros intellexerit ecclesia non esse suum filium, qui tenebatur in lege, et in luce cognouerit, quem in tenebris non uidebat. inde iurgium ortum est praesente rege altera dicente: filius tuus mortuus est, meus autem uiuit, altera respondente: mentiris; filius quippe meus uiuit et filius tuus mortuus est. atque in hunc modum contendebant coram rege.