Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Simulque considera, quid dicat ecclesia contra synagogam calumniatricem:egoetmulierhaechabitabamus in domo una. post resurrectionem enim domini saluatoris una de utroque populo ecclesia congregata est; et quam eleganter: peperi, inquit, apud eam in cubiculo!

ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et prophetas, peperit in domo synagogae nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. unde dicit in Cantico canticorum: introduxit me rex in cubiculum suum. et iterum: et quidem non spernent te. adsumens introducam te in domo matris meae, in cubiculum eius, quae concepit me. tertia, ait, die post, quam ego peperi, peperit et haec.