Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
prima ebrietas alterius noctis et ceterarum deinceps fecit consuetudinem. necdum duo menses fuerant euoluti, et ecce feminae uterus intumuit. quid plura? dispensatione dei factum est, ut, quae contra naturam simplicitate paruuli in contemptum dei abutebatur, a naturae domino proderetur inpleto sermone, quo dicitur: nihil occultum, quod non manifestetur.
Simulque consideremus, quod occulte scriptura et Salomonem et Achaz uoluptatis et inpietatis accuset. uterque enim, cum esset de stirpe Dauid, recessit a domino.