Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

multa et alia dicuntur in scripturis, quae uidentur incredibilia et tamen uera sunt. neque enim ualet natura contra naturae dominum - aut potest uas figulo dicere: quare me ita fecisti aut ita ? -licet, quod pro miraculo, signo atque portento fit, legem naturae facere non possit. num, quia nostra aetate duplex Lyddae natus est homo, duorum capitum, quattuor manuum, uno uentre et duobus pedibus, omnes homines ita nasci necesse est?

legamus ueteres historias et maxime Graecas ac Latinas, et inueniemus lustralibus hostiis secundum errorem ueterem portentuosas soboles tam in hominibus quam in armentis ac pecudibus expiatas. audiui—domino teste non mentior —: quaedam muliercula cum expositum nutriret infantem et stillaret cibos ac [*](1 cf. IV Reg. 16, 2. II Par. 28, 1 3 cf. IV Reg. 18, 2. II Par. 29, 1 14 cf. Rom. 9, 20 ) [*]( 1 uendicat B rursus o acaz B ioatam B Ioathan g 2 id est super B 4 et om. NoB gereret NB succedit N 5 acaz B decimo] duodecimo DeB 7 his om. DNe hystor. eB istor. D habent De 8 interpretum N hebreica D solida e 9 archem 31 artem D cum] quia N et óm. 31 10 autent. NoB,e a.c. 11 quisne] quis enim ç; credet 31 credit NoB crederet De 12 generaret g et alia] talia Bp.c.m2 15 ita me B 16 fit* 3IB sit cet. posset SlDe num] nunc e 17 lyddae o duddae St lidde cet. duum B 18 unum ç; et om. e 19 hystorias oe hi (i B) storicos NB grecos-Iatinos NoB 20 ac] et B 21 ueterum B, om. De portentosas N,o (ex portentas) suboles D tam om. e 22 expiatis 31 De audiui uidi 3t mentiar e 23 mulierculam 31 mulier NoB cum om. 31 nutriit N nutrit o instillaret in N,oB (alt. in om.) ac] et D de e )

10
nutricis officio fungeretur cubaretque cum ea paruulus, qui usque ad decimum peruenit annum, accidit, ut plus, quam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret accensaque libidine obscenis motibus coitum doceret infantem.

prima ebrietas alterius noctis et ceterarum deinceps fecit consuetudinem. necdum duo menses fuerant euoluti, et ecce feminae uterus intumuit. quid plura? dispensatione dei factum est, ut, quae contra naturam simplicitate paruuli in contemptum dei abutebatur, a naturae domino proderetur inpleto sermone, quo dicitur: nihil occultum, quod non manifestetur.

Simulque consideremus, quod occulte scriptura et Salomonem et Achaz uoluptatis et inpietatis accuset. uterque enim, cum esset de stirpe Dauid, recessit a domino.

et alter in tantum secutus est libidinem, ut septingentas habuerit uxores et trecentas concubinas et adulescentulas et scorta passiua, quorum non erat numerus, neglectoque deo patrum extruxerit idola gentium plurimarum et fuerit non ut prius Ididia, id est amabilis domini, sed amator mulierum, alter miserit ad regem Assyriorum auxilium postulans et in tempore angustiae suae auxerit contemptum in dominum, immolauerit diis Damasci uictimas, percussoribus suis, et in omnibus urbibus Iuda extruxerit aras ad cremandum thus atque ad iracundiam prouocauerit dominum deum patrum suorum in tantum, ut direptis uasis domus dei atque confractis clauserit ianuas templi dei et fecerit sibi altaria in uniuersis angulis Hierusalem ambulaueritque in uiis regum Israhel et statuas fuderit Baalim et adoleuerit incensum in ualle filiorum Ennom et [*]( 9 *Luc. 8,17. cf. Matth. 10, 26 etc. 13 cf. III Reg. 11, 3. Cant. 6, 7 16 cf. II Reg. 12, 25 17 cf. IV Reg. c. 16. II Par. c. 28 ) [*]( 1 tubaretque 21 2 dec. iam g peruenerat Bp.c.m2q pudicia N 4 ad coi (cohi e) tum De duceret 9l.De ebr. N hebr. B 5 fuerent 21 euoluta Ba.r. uoluti 21 6 et om. No 7 simplicitate Na.r.Bp.c.m2 contemptu DeB contemtu (- dubium) 21 8 dei] dni 21 inpleto] in lecto De 9 quo]quod De manifestabitur No 10 et om. NoB 11 acaz B uoluntatis D essent e . 13 LXXD LXX ta e 14 et adul. om. B lasciua 0 15 patr. suorum B extrux B 16 edidia 0 idida B idia De, ? 21 18 auserit e domino Ne 19 immolarit N immola- (lo D) ueritque De 20 iudeae N tus Ne 22 directis e domus om. De dei] domini g 23 fecerat e iherus. B ier. g 24 ambul.- 25 ualle in mg.m2 (in t. 6.litt. eras.) B 25 bahalim 21 incenssum 21 Ennom scripsi ennu 21 ennon NoB emnon D . )

11
lustrauerit filios suos in igne iuxta ritum gentium, quas interfecit dominus in aduentu filiorum Israhel. ex quo perspicuum est homines.

a parua aetate libidini deditos inmatura eorum sobole demonstrari, quod etiam eo tempore peccare coeperint, quo natura non patitur.