Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
reliquisti amaros fluctus, salsos gurgites, scissuras montium et Leuiathan regnantem in aquis cum Iesu deserta expetens contempsisti, ut possis propheticum illud canere: in terra deserta et inuia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi et iterum: ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. expectabam eum, qui saluum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate.
obsecro ergo te et moneo parentis affectu, ut, qui Sodomam reliquisti ad montana festinans, postergum ne respicias, ne aratri stiuam, ne fimbriam saluatoris, ne cincinnos eius noctis rore madefactos, quod semel tenere coepisti, aliquando dimittas, ne de tecto uirtutum pristina quaesiturus uestimenta descendas, ne de agro reuertaris domum, ne campestria cum Loth et amoena hortorum diligas, quae non inrigantur de caelo ut terra sancta, sed de turbido flumine Iordane, postquam dulces aquas Maris Mortui commixtione mutauit.
Coepisse multorum est, ad calcem peruenisse paucorum. qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus autem accipit coronam. at e contra nobis dicitur: sic currite, [*](1 cf. Act. 28,30 2 cf. Matth. 4,19. Marc. 1,17 6 cf. Matth. 4,1 7Ps.62,3 8 Ps. 54, 8-9 12 cf. Gen. 19,16—26 cf. Luc. 9, 62 13 cf. Matth. 9, 20 etc. cf. Cant. 5, 2 15 cf. Matth. 24,17 etc. 16 cf. Matth. 24,18 cf. Gen. 19,18—23 17 cf. Deut. 11, 14 20 cf. Cic. Lael. 101 21 *I Cor. 9, 24 22 *I Cor. 9, 24 ) [*]( 1 ospitio 2a.c.m2D 2 nobis g instrumenti :2mg.DB testamenti J,2 in t. 3 misso rete] miscere te B misceret D reti 2p.c. pulcerrimum D pulcherrimam B 4 auratum 2p.c.m2 inauratam B innumerii J numera Da.c.m2 5 salsos maris J leuiata B 7 ill. proph. J2 et s. l. m2 B in J et in D inuio g imbio D 8 pr. et] et in g inaquoso JD apparuit J 9 solitudine B exsp. 2 10 me saluum J 11 ergo om. q ut s. l. 2,-om. J 12 post t. 2p.c.m2B 13 fimbria J fimbriam et D tert. ne] nec in J2 cincinos D 14 madef.j add. deseras s.l.m2J qUOS!; tenere] habere ∑ cepisti 2a.c.B 15 nec - 16 alt. nec 2 lot 2 17 ortorum 2p.r.D diliges D rigantur 2 18 sed (d eras.) D turbidoso D turbinoso B Iordanis g 19 commistione D mutabit D 20 cepisse B calcem] culmen D 21 un. autem J2 un. DB sed un. q 22 accepit JD,2a.c. ad J,2a.c. e om. q de nobis DB )