Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Non debet charta diuidere, \'quos amor mutuus copulauit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic inuicem uos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociauit. quin potius, si rei condicio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indiuisa concluderem uestris quoque ita me litteris prouocantibus, ut et in uno tres et in tribus unum putarem.

nam postquam sancto Euagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros ac Sarracenos uastum limitem ducit, sic gauisus sum, ut illum diem Romanae felicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego uicerim. et licet supra dictus frater saepe me [*](11-14 cf. Cic. Brutus 12 ) [*]( St = Veronensis rescriptus XV. 13 a. VIII. ) [*](g -— Vinddbonensis lat. 954 s. VIII (continet fragmentum a p. 29, 2 confusionem mentis usque ad finem). ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*]( 23 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](1) = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 a. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad chromatiuin (chomasium 29 cromatium B) iouinum (iouianum SQCDp.c. iouinianum Da.c.M,Ba.c, iouinium Bp.c.) eusebium (et eusebium BDMCB) WSSDMCB incipit ad cromatium et ad alium 21 ad chromacium et alios A; Hieronymi nomen exhibent tituli in ASDMCB 3 carta B,A (t ex th), karta 23 4 singula ВD,M (corr.), C partiendi W sermones W%),Ap.c. 5 ut om. W iungit 2) 6 duo W duas D sociabit D,Ma.c.m2 si rei] in ei Aa.c.m2 7 concludere AD 8 pr. et om. W tres] add. et tres 23 (exp.), add. et tres in uno DM 10 hieremi W 11 ac saracenos U,A (sarr- p.c.mts) sarracenosque BDMsic] si W 13 canens. lVDB cansens. 23 superba scripsi super (om.W) codd. annibalis UAM augmine 23 14 conciderint D -rit 23 condiderint 111 et om. UA )

27
uisitet atque ita ut sua in Christo uiscera foueat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat ueniendo laetitiam.

Nunc cum uestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. quotienscumque carissimos mihi uultus notae manus referunt inpressa uestigia, totiens aut ego hic non sum aut uos hic estis. credite amori uera dicenti: et cum has scriberem, uos uidebam.

quibus hoc pnmum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum tam paruam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui uobis, ut scribitis, ante non scripsi. chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi inuicem posteritate seruatum est. quid igitur?

arbitrer baiulum festinasse? quamuis longae epistulae una nox sufficit. an uos aliqua occupatione detentos? nulla necessitas maior est caritate. restant duo, ut aut uos piguerit aut ego non [*]( 1 cf. Philem. 20 14 cf. Varro ap. Plin, nat. hist. Xill 70 ) [*]( 1 me ita ut sua DMC ita ut sua me B fouet W 2 reliquit(d) MCD,Bp.c. relinquid(t) В,Ba.c. habeundi (i ex o) S 3 adtullerat C attojlerat W atulerit (corr.) S3 attulerit S 4 litteris s. l. S3 amplector C 5 locuntur WB hic] huic ex uhic S3 nesciunt S 6 semisermo fSDMC (seni hyperbolice ut saepe nostrum Hn meinen alten Tagen\') dicendus B tacendus S9 C est om. C 7 carissimus UW 9 et cum hec dicerem et cum haec scrib. S3 has] haec DM 10 de quibus S tot om. WB 11 atque] que W 13 cartam WDMB kartam S3 cartha U,A (h exp.) puto UAW putem cet. 14 aliqua S3 (corr.) aliquid W alicui DMB alicubi C ptolomeus WA W ptholomeus ВDM clusisset WDlII conclus. B clusissem 33 athalus DM atalus B atthalus 33 15 e] se W a C charte W carthae U,A (h exp.) cartae BMDB 16 unde et C hunc C tradentem UA 17 posteritati Da.c.m2,M -tem UAWarbiter 1V, (corr.) ВB 18 suffecit W 19 aliquam U,A (corr.) 20 ut om. ВDM non a. l. B )

28
meruerim. e quibus malo uos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. facilius enim neglegentia emendari potest, quam amor nasci.

Bonosus, ut scribitis, quasi filius lyaco? aquosa petiit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur. ille iam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex diuina sententia comedenti adhuc cibo sumus. ille iam potest summum graduum psalmum scandere, nobis adhuc in primo ascensu flentibus nescio an dicere aliquando contingat: leuaui oculos meos in montes, unde ueniat auxilium mihi. ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam deuorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum uinculis. conligatus dominicum de euangelio expecto clamorem: \'Hieronyme, ueni foras\'.

Bonosus, inquam, — quia secundum prophetam omnis diaboli uirtus in lumbo est — trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit: \'domine, tu possedisti renes meos; [*](6 cf. Gen. 3, 15 7 cf. Gen. 3, 14 10 *Ps. 120, 1 12 cf., Apoc. 10, 10 13-15 cf. Ioh. 11, 43—44 16 cf. Hiob 40, 11 17 cf. Hier. 13, 4-7 19 Ps. 138, 13 cf. Pa. 106, 14 ) [*](1 e] in UAW magis uolo g uos om. D in necesse W incn- sare S 2 non om. W merito 5SDC -tum g 3 quam s. I. B nasci om. B 4 bonus W noster bonosus B scripsistis DMfj scripsisti C yctiosa quos appetit A IXOTOC a quos appetit W ιϰϑύοϚ] uarie seriptum i n codd. ιγϑύοϚ id est piscis S petit 91 petens Mp.c. m2 5 sordentes om.UAW scorphionis W 6 nos] non W 7 comedente M cibo 9IA cibos W cibus BDMC snmus cibus B 8 gradum UB ascendere BDMC 9 fletibus 91A fluentibus S nescio om. C 10 continguat B in) ad DMC,Bp.c,m2 ueniet WB 11 toto UAW 12 hoc] id B est in B 13 fortem A in om. 5SB sepulcro 91DCB 16 diabolis C 17 lumbis S enphraten (-em C) WC eufraten cet. lumbares W ibi] ubi S 18 in om. 91W scisam W reperiens C,Bp.c. 19 dirupisti CJlp.c. )

29
Epistula nincnla mea; tibi sacrificabo hostiam laudis\', me uerus Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meae, catenatum duxit; ibi mihi captiuitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare praecepit. cui ego dixi: dominus soluit conpeditos, dominus inluminat caecos; et, ut breuiter coeptam dissimilitudinem finiam; ego ueniam deprecor, ille expectat coronam.-