Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt: quale principium, talis et clausula. qui inreprehensibilis est, non solum a domesticis, uerum et ab alienis consono ore laudatur. alieni et extra ecclesiam sunt iudaei, heretici atque gentiles. talis ergo sit pontifex Christi, ut, qui religioni detrahunt, uitae eius detrahere non audeant. at nunc plerosque cernimus uel fauorem populi in aurigarum modum pretio redimere uel tanto omnium hominum odio uiuere, ut non extorqueant pecunia, quod mimi inpetrant gestibus.,