Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Didicimus, quales esse, discamus, quales non esse debeant sacerdotes. uinolentia scurronum est et comissatorum uenterque mero aestuans cito despumat in libidines. in uino luxuria, in luxuria uoluptas, in uoluptate inpudicitia est. qui luxuriatur, uiuens mortuus est: ergo, qui inebriatur, et mortuus et sepultus est. Noe ad unius horae ebrietatem nudat femora sua, quae per sexcentos annos sobrietate contexerat. Loth per temulentiam nesciens libidini miscet incestum et, quem Sodoma non uicerat, uina uicerunt. percussorem autem episcopum ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad flagella et maledictus non remaledixit.