Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quomodo in lauacro omnia peccata merguntur, si una uxor supernatat? beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. beatus uir, cui non inputauit dominus peccatum. arbitror, quod possimus et nos huic aliquid cantico iungere: \'beatus, cui non inputauit dominus uxorem\'.