Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

inter caelum et terram medium extruitur firmamentum et iuxta Hebraici sermonis ἐτυμολογίαν caelum, id est \'samaim\', ex aquis sortitur uocabulum et aquae, quae super caelo sunt, in laudes domini separantur. unde et in Ezechiel crystallum super cherubin uidetur extensum, id est conpactae et densiores aquae. primum de aquis, quod uiuat, egreditur et pinnatos fideles de terra ad caelum leuat.