Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

\'uiolenta est\', inquis, \'et satis dura etiam haec interpretatio.\' redde igitur scripturae simplicitatem suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. quaeram et aliud: si quis et ante baptismum habuerit concubinam et illa mortua baptizatus uxorem duxerit, utrum clericus debet fieri an non? respondebis posse fieri, quia concubinam habuerit, non uxorem; coniugales ergo tabulae et iura dotalia, non coitus ab apostolo condemnatur.