Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

dicis: \'quia peccatum non fuit, idcirco non est dimissum in baptismate.\' rem nouam audio: quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur. omnia scorta, publicae conluuionis sordes, inpietas in deum, parricidium et incestum in parentes atque in extraordinarias uoluptates utrinsque sexus mutata natura Christi fonte purgantur: uxoris inhaerebunt maculae et lupanaria thalamis praeferentur? ego tibi non inputo meretricum exercitus, exoletorum greges, effusionem sanguinis et ad instar suis in omni caeno libidinum uolutabra: et tu mihi olim mortuam de sepulchro uxorculam protrahis, quam ideo accepi, ne facerem, quod fecisti?